CAMPANIA

CAMPANIA
I.
CAMPANIA
provinc. Galliae erampla, continens agrum Retelensem, Remensem et Bassiniacum, partemque Briae tractus. Habet a Septentrione Belgium, ab Ortu Lotharingiam, ob Occasu Insulam Franciae, a Meridie Burgundiam. Eius caput Trecae. Irrigatur autem fluviis, Sequanâ, Matronâ, Axonâ et Albulâ. Baudrand. Comitatus est, cum Paris Gall. dignitate, dividiturque in Superiorem ubi Remi et Cabillo: et Inferiorem, ubi Trecae, usque ad fluv. Bloise. Historia paucis sic habet: Olim Duces habuit, qualis Druis fil. Pipini Crassi, Heribertus, etc. Parebat autem maxima ex parte Regibus Austrasiae; pars eius circa Tricassas Burgundiae attribuebatur: flumine Albâ, ad cuius ripam Tricassium oppid. Arciaca, Burgundici iuris, utramque dividente. Sed maior cunc Campania, cum de ea regnum facere Rauchingus Dux, Ursio, Bertefredusque voluerint, qui childebertô Austrasiarum Rege sublatô ita regnum inter ambos eius filios diviere sibi proposuerunt, ut Theodeberto maiori Campaniae Regnum cederet, reliquum Theodorico minori. Sed et Pipinus Dux et Princeps. Drogoni maiori natu filio Ducatum Campanensem contulit. Hodie partem Lugdunensis IV. vel Senoniae occupat, circum Tricassas atque Mauriacum, et pattem provinciae Belgicae secundae, i. e. Remensern et Catalaunensem, dioeceses, nec non portionem provinciae Belgicae primae, nimirum Barrensis Ducis, ad diaecesim Tullensem, sive ad Leucos gentem Belgicae primae pertinentes. Robertus I. Comes hereditarius fuit, dein theobaldus, in Galica Historia toties memoratus. Eius fil. Odo, pater Odonis II. cognomineCampant, quod tenitenre licet Robertô, Galliae Rege Briam et Campaniam, post mortem Steph. Veromandui, occupaverit. Hic Imperatori Conrado Salico successionem regni Burgundiae dubiam Faciens, in praelibo occisus est, A. C. 1037. Successit Theobaldus III. huic Stephanus cognomine Henricus in Palaestina peremptus, A. C. 1101. Theobaldus IV. Palatinus, qui titulus Comitum Campaniae fuit, ei successit, clarus Gallic. Histor. obiit A. C. 1152. Filius eius Henric. I. cognomine dives, obiit A. C. 1173. Cuius primogenitus Henric. II. de fenestra prolapsus, in Palaestina, obiit A. C. 1197. Hunc excepit Frater Theobaldus V. qui oblit A. C. 1201. Hunc Theobaldus VI. cognomine Posthumus, qui adivoctâ A. C. 1236. Navatrâ, obiit e terra sancta redux, A. C. 1254. Hunc Henric. III. filius minimus, qui Pompeiopoli oblit, A. C. 1274, relictâ Iohannâ filiâ, quae Philippo Pulchro, Philippi Audacis filio nupsit, A. C. 1284, Alquo tempore Galliae regno unita est. Pithoeus, San Marth. Du Chesne, etc. Hist. Gall. et Campaniae, Morerius. Principatus Ioinvillae, pars Campaniae est. Nomen habet a cam pis late patentibus, de quibus Sidonius Carm. 5. ad Maioranum Aug.
Et iam terrifuis diffuderat Attila turmis
In campos se Belga tuos.
Ibi enim campi remenses Caesari, l. 2. Plin. l. 19. c. 5. memorati et Satalaunici, Terricianâ clade nobiles, 100. leucas in longitud. 70. in latiend. patentes, Tricassini, Mauriaci, etc. a quorum primis Remensis vocatur haec regio Gregor. Turonensi, Hist. Franc. l. 4. c. 17. quae alias Campania Gallica, ad discrimen Campaniae felicis, de qua infra, et simpliciter Campania, Gall. Campagne, cuius incolae Champenois. Huius regionis fontibus naturâ album colorem esse, notat Anctor vitae S. Gengulphi; unde et Albae fluv. nomen, et Matronae albidae aquae, cum sequana, quô recipitur, nigras habear. Remos caput Campaniae fuisse, demonstrat Hadr. Vales. Notit. Gall. Tricassium quoque civitas Augustobona, licet Guntchramno, ceterisque Burgundiae Regibus paruerit, Campaniae ascribebarur. Lugdunum autem Clavatum, seu Laudunum, ob munitiones, ac situm loci Ducum Campaniensium exstitit sedes. Sub Comite Campaniae, qui unus ex 12. frauciae Paribus, septem alii Comites Pares fuêre, quorum primus erat Comes Ioviniaci Iorgny; secundos Comes Reirestinus Retel: tertius Comes Breonensis Brienne: quartus Rauciacensis ad Axonam, Roucy: quintus Brennacensis Braine: sextus Grandis Prati comes, Grand Pre: novissimus Comes Barri Sequanici haud longe a Tricassis. Virtutem Campanienssum bellicam eximie commendat Auctor Hist. Hierosolymit. ad an. 1200. eorum dein et Sequanorum audaciam laudat Nicolaus de braia, in rubus gestis Ludovici VIII.
Audaces et Marte probos Campania fudit,
Cum Secana.
Fit etiam apud scriptores mentio Campaniae Brabantinae et Leodicensis, unde forte est colligere, cousque Campaniam Gallicam sive Remensem olim pertinuisse: Campaniamque cum brabantinam tum Leodicensem, vulgo Kempen, et Kempenland, Campaniae Gall. portionem exstitisse; cuius fines hodieruos sic deseribit retro laudatus Valesius: Campania, inquit, qualis nunc est, a Sequana fluucirca Barrum Augustobonam Tricassium atque Mauriacum incipit; Mosâ terminatur, circum Mosomagum, Duciacum, Sedanum, doncherium, Macerias, Caroli urbem, Castrumque Reginaldi. Interfluunt Alba, qui Barrum alterum, Arciacam, Planciacum et Marcelliacum alluit, Matrona Iovis villam, oppidum S. Desiderii, Victoriacum Francisci, Catalaunos, Sparnacum, Dormanumque attingens: Vidula, qui Durocorcorum remorum, Iuncariam et Fines praeterlabitur: Axona oppid. S. Menechildis, Sindunum, Attiniacum, Reireste, Castrum Portianum ac pontem Varensem alluens. Vide ipsum Notit. Gall.
Urbes camponiae Gallicae.
Barium ad Albulam, Bar sur Aube. Calvomontium, Chaumont. Carolopolis, Charlevilie. Castrum Theodori, Chasteau Thierry. Catalaunum, Chalons sur Marne. Fanum S. Desiderii, S. Dizier. Ianvilla, Ioinville. Lingones, Langres. Maceriae, Mezteres. Meldae, Meaux. Mosomium, Mouson. Nogentium ad Sequanam, Noge it sur Seyne. Provinum, Provins. Remi, Reims. Retelium, Retel. Rupes Regia, Rocroy. S. Menehildis, S. Menehou. Sedanum, Sedan. Sparnacum, Esparnay. Trecae, Troyes. Victriacum Francicum, Vary le Francois.
II.
CAMPANIA
urbs regni Neapolitani in principatu Ulteriori Episcopalis sub Archiepiscopo Compsano. Antea erat Principis Monoeci. 16. milliar. a Salerno in Oreum. 11. abora litrorali maris Mediterraver. Baudrand. Cum ritulo Marchionatus in Principatu citeriore, Morerius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Campania — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Campania (desambiguación). Regione Campania Región de  Italia …   Wikipedia Español

  • Campania — steht für: Kampanien, eine Region an der Westküste von Italien in der Landessprache Campania (Provinz), eine spätantike römische Provinz RMS Campania (1892) ein Passagierschiff von 1892 Campania (Titularbistum), ein Titularbistum …   Deutsch Wikipedia

  • Campania — es una región del sur de Italia, que limita con el Lacio al noroeste, con Molise al norte, Puglia al noreste, Basilicata al este y el mar Tirreno al oeste. La región comprende 13,595 km2 y tiene una población de 5,7 millones (siglo XXI). Campania …   Enciclopedia Universal

  • Campania — Cam*pa ni*a, n. [See {Campaig}.] Open country. Sir W. Temple. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Campanĭa — Campanĭa, s. Kampanien …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Campania — Campania,   Region Italiens, Kampanien …   Universal-Lexikon

  • Campania — [kam pā′nē ə; ] It [ käm pä′nyä] [L, lit., plain: see CAMPAIGN] region in S Italy, on the Tyrrhenian Sea: 5,249 sq mi (13,595 sq km); pop. 5,630,000; chief city, Naples Campanian adj., n …   English World dictionary

  • Campania — Infobox Region of Italy name = Campania fullname = Regione Campania isocode = capital = Naples governor = Antonio Bassolino ( Democratic Party ) status = Region zone = Southern Italy province = 5 municipality = 551 arearank = 12th area = 13,595… …   Wikipedia

  • Campania — Campanian, adj., n. /kam pay nee euh, payn yeuh/; It. /kahm pah nyah/, n. a region in SW Italy. 5,346,828; 5214 sq. mi. (13,505 sq. km). Cap.: Naples. * * * Region (pop., 2001 prelim.: 5,652,492), southern Italy. It is located on the Tyrrhenian… …   Universalium

  • Campania — Campanie Campanie Info …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”